II F 29

II F 29 BOETH. de interpr. II pp. 412, 8-21:
cum igitur principaliter possibilis duae sint partes: una quae secundum id dicitur quod cum non sit esse tamen potest, altera quae secundum id praedicatur quod iam est aliquid actu non solum potestate, huiusmodi possibile quod iam sit actu duas ex se species profert: unam quae cum sit non est necessaria, alteram quae cum sit illud quoque habet ut eam esse necesse sit. nec hoc solius Aristotelis subtilitas deprehendit, verum Diodorus quoque possibile ita definit: quod est aut erit. unde Aristoteles id quod Diodorus ait "erit" illud possibile putat, quod cum non sit fieri tamen potest, quod autem dixit Diodorus "est" id possibile Aristoteles interpretatur, quod idcirco dicitur possibile, quia iam actu est.