II F 28

II F 28 BOETH. de interpr. II pp. 234, 10-235, 9:
tres ergo sunt sententiae de possibilitate. Philo enim dicit possibile esse, quod natura propria enuntiationis suscipiat veritatem, ut cum dico me hodie esse Theocriti Bucolica relecturum, hoc si nihil extra prohibeat, quantum in se est potest veraciter praedicari. eodem autem modo idem ipse Philo necessarium esse definit, quod cum verum sit, quantum in se est, numquam possit susceptivum esse mendacii, non necessarium autem idem esse determinat, quod quantum in se est, possit suscipere falsitatem. impossibile vero, quod secundum propriam naturam numquam possit suscipere veritatem. idem tamen ipse et contingens et possibile unum esse confirmat. Diodorus possibile esse determinat, quod aut est aut erit, impossibile quod cum falsum sit, non erit verum, necessarium quod cum verum sit non erit falsum. non necessarium, quod [14] aut iam est aut erit falsum [. . . . . ]. sed si omnia ex necessitate fiunt, in Diodori sententiam non rectam sine ulla dubitatione veniendum est. ille enim arbitratus est si quis in mari moreretur, eum in terra mortem non potuisse suscipere, quod neque Philo neque Stoici dicunt. sed quanquam ista non dicant, tamen si unam partem contraddictionis eventu necessitatis metiuntur, idem cum Diodoro sentire coguntur.