II F 25

II F 25 CICER. de fat. 6, 12-7, 13:
etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis artis proficiscitur? percepta appello, quae dicuntur graece θεωρήματα. non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos, qui divinatione utantur, futura praedicere. sint igitur astrologorum percepta huius modi: "si quis verbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur." vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras. si enim est verum, quod ita conectitur: "si quis oriente Canicula natus est, is in mari non morietur," illud quoque verum est: "si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur." pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, et in mari esse moriturum, ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus: "et est Fabius, et in mari Fabius morietur", quod, ut propositum est, ne fieri quidem potest. ergo illud "morietur in mari Fabius" ex eo genere est, quod fieri non potest. omne ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non potest. (7, 13) at hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi de hoc ipso cum Diodoro certamen est. ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et quicquid futurum sit, id dicit fieri [22] necesse esse, et quicquid non sit futurum, id, negat fieri posse. [ = Chrysippus fr. 954 S.V.F. II pp. 276-77].
CICER. de fat. 9, 17:
sed ad illam Diodori contentionem, quam περὶ δυνατῶν appellant, revertamur, in qua, quid valeat id quod fieri possit, anquiritur. placet igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum sit aut verum futurum sit. qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et, quocquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea, quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis immutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non apparet, ne inesse quidem videri, etc.
HIERONYM. contr. Pelagianos I 702:
inter Diodorum et Chrysippum valentissimos dialecticos περὶ δυνατοῦ ista contentio est. Diodorus id solum posse fieri dicit, quod aut sit verum, aut verum futurum sit. et quidquid futurum sit, id fieri necesse esse. quidquid autem non sit futurum, id fieri non posse. Chrysippus vero et quae non sunt futura posse fieri dicit: ut frangi hoc margaritum, etiam si id numquam futurum sit.
CICER. ad famil. IX 4:
Cicero Varroni. Περὶ δυνατῶν me scito κατὰ Διόδωρον κρίνειν. quapropter, si venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, ἀδύνατον est te venire. nunc vide, utra te κρίσις magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat, sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur; hoc etiam κατὰ Κρύσιππον δυνατὸν est.