II F 2

II F 2 PLIN. nat. hist. VII 53, 180:
in primis autem miraculo sunt atque frequentes mortes repentinae (hoc est summa vitae felicitas) quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit Verrius, nos cum delectu modum servabimus. gaudio obiere, praeter Chilonem, de quo dicimus [. . . .] Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus [. . . .] pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione Stilponis dissoluta.